about
"§ 35. Sydonay, alias Asmoday, Rex magnus, fortis
& potens: Visitur tribus capitibus, quorum primum
assimilatur capiti tauri, alterum hominis, tertium
arietis. Cauda ejus serpentina, ex ore flammam
eructat, pedes anserini. Super dracone infernali
sedet, in manu lanceam & vexillum portans.
Præcedit alios qui sub potestate Amaymonis sunt.
Cum hujus officia exercet exorcista, fit fortis,
cautus & in pedibus stans: si vero coopertus fuerit,
ut in omnibus detegatur, efficiet: Quod si non
fecerit exorcista, ab Amaymone in cunctis
decipietur: Sed mox cum ipsum in prædicta forma
conspicit, appellabit illum nomine suo, inquiens:
Tu vero es Asmoday. Ipse non negabit: Et mox ad
terram. Dat annulum virtutum: Docet absolute
Geometriam, Arithmeticam, Astronomiam,
Mechanicam: Ad interrogata plene & vere
respondet: Hominem reddit invisibilem: Loca
thesaurorum ostendit & custodit, si fuerit de
legionibus Amaymonis. In sua potestate legiones
septuaginta duas habet." -- Johann Weyer - Pseudomonarchia Daemonum
credits
license
all rights reserved